Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Regnum omnibus rebus exhaustum, et deso­latum Bela IV. R ex Hungáriáé cum in Dalmatiam, et ad insulas maris Adriatici fugisset, nonnisi colonis ex aliis regionibus adductis instaurare po­tuit. Parisius in Historia Angliáé scribit, Fride- rico agente factum , quod cum Pontifex Hunga- ros, etiam Indulgentiarum propositis praemiis, excitasset ad expeditionem adversus Frideiicum assumpta Cruce, ut fiebat in expeditionibus con­tra Saracenos, id, quod docet ipsius ad Regem Belam epistolae 217. lib. i4. hi distinerentur bel­lo , quod eos premeret ita , ut de seipsis defen­dendis deberent esse solliciti, nec possent cogi­tationem ullam suscipere de armis ei inferendis. 2Vec caruit iste rumor fundamento, quod Fride- ricus a Bela rogatus, etiam oblato sibi regno Hun­gáriáé , et facta sponsione, si auxilium tulisset, hoc ei deinceps futurum obnoxium clientelae no­mine , et jure , tamen neglexerit talem occasio­nem sui augendi, et dilatandi imperii. Sed ne­que a Germanis, in summo metu positis, exora­ri potuit, ut saltem ad muniendam Germaniam adversus Tartaros in vicina Hungária grassantes ex Italia curji copiis rediret: nisi eum idcirco cu­ra haec attingere non debuit, quia Tartarorum amicus , et concitator si fuit , adversum Hunga- ros, sciverit suis terris nullum metum ab his de­bere esse. 72 Institut. Hist. Eccl. Pars IP*.

Next

/
Oldalképek
Tartalom