Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 7 ptum: siquidem esset natione Anglus, atque hunc a Monachis electum, statim eliam consecravit. At res aliter cecidit. Tantum enim abest, ut hunc E ex adnjittere voluerit ad Archiepisco- patum; ut Monachos etiam, quod ab his esset electus, omnes ex monasterio Cantuariensi exturbaverit , ex ipsaque etiam Anglia expulerit. Milites, qui mandatum attulerant a Eege, gladiis evaginatis irrumpentes in monasterium, et clamore ingenti jurarunt, nisi statim obsequerentur, futurum, ut clauso monasterio et incenso, vivi omnes exurantur. Cum nullis rationibus induci Eex potuisset ad Stephanum Langlhonum recipiendum , nec illius animum Pontifex etiam munusculis demulcere, erant hi annuli, insignes gemmis, quarum is erat studiosissimus, nec monitis ullis flecti, demum tribus Episcopis, Guliel- mo Londinensi, Eustachio Elisiensi, et Malgero Wintoniensi decretum misit, quod publicarent de toto Angliáé regno Ecclesiastico interdicto subjiciendo. Antequam hoc promulgarent, prius adierunt Eegem, et cum lacrymis orarunt, ut se exorari sineret. Ille vero excandescens, nequi- dem eloqui omnia permisit Episcopis, sed verbis invectus in Pontificem, et Cardinales per dentes Dei juravit (formula haec jurandi est prorsus nova, et insolita) si hoc latum interdictum fuerit, se omnes Episcopos, et Clericos expulsurum e regno, Ilomamque abacturos, confiscatis omnibus eorum bonis: insuper Romanis, quotquot reperirentur in Anglia, se jussurum effodi oculos, et nasos abscindi, Romamque remitti, ut his notis insigniti discernantur Romani ab aliis nationibus, jussitque Episcopos e suis oculis abire , si suam cha-