Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
8 Jnstit. Hist. Eccl- Pai s JE charam haberent vitam. Itaque hi promulgarunt decreturi de interdicto tali ratione, ut quasi uno et eodem tempore ubique innotesceret: simul autem atque hoc factum esset , se ex Anglia subduxerunt, timentes iram Regis. Per biennium Anglia mansit sub hoc interdicto, cessatumque est ab omni administration e Sacrorum, excepto Baptismo , et Sacramentis moribundorum. Tunc vero B ex populi adversum se clamores ultra non ferens, promisit se et Stephanum Langthonum admissurum ad Archiepiscopalum, et Monachos Cantuarienses revocaturum. Annus tamen intercessit, quin hoc effectum dederit. Quamobrem Pontifex ipsam etiam excommunicationem in Regem tulit. Fuit aliis etiam multis nominibus Rex toti populo invisissimus. Premebat omnes promiscue ingentibus exactionibus. Quaedam tantum specia- tim memorabo. Monasteriorum praesides, et Abbates cum Londinum omnes convocasset, ab his exegit centies millena Sterlingorum. Unum Sterling aequi valet decem circiter florenis Rhenensi- bus. Ne a fratre quidem suo Godofredo Ebora- censi Archiepiscopo se abstinuit, quem pariter suis bonis spoliavit. Nobiles, et opulentae Familiae ad inopiam per eum redactae sunt. _ Alii etiam acti in exilium , ut eorum omnia bona inferri possent ad Fiscum. Judaeos omnes cum conjici jussisset in carceres, his deinde praescripsit, quantum pecuniae solvere deberent, si exire cuperent ex carceribus. Nec tantum hoc quoad pecuniam fecit, sed etiam erga procerum et nobilium fdias, atque conjuges, hisque pudicitiam eripuit. Itaque eo etiam nomine, quod Joannes excommunicates esset, se [Angii ad Philippum Galliae Regem verte-