Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
558 Notitia Patrum. junctus, denunciavit eidem Anselmo nomine Regis , ne in Angliám auderet redire. Iterum igitur Lugduni se Anselmus tenuit annum , et menses quatuor. Adela, Henrici soror, Comes Ble- sensis, permovit fratrem ad negotium componendum cum Anselmo. Quod cum fecisset, et Investituram Episcoporum, atque Abbatum dimisisset, Anselmus in Angliám reversus est. Annis postea nonnisi tribus Anselmus perstitit in Vita. Decessit a. i 109. sui Episcopatus decimo sexto, aetatis septvagesimo sexto. Nemo est, qui Anselmo, hac aetate, 'qua vixit, possit sive ingenio, et eruditione, sive animi constantia, et dexteritate agendi, anteponi aut etiam in vitae sanctimonia. Reliquit complura ingenii sui monumenta; videlicet Monolo- gium sive Soliloquium, in quo tractat de Dei existentia, essentia, attributis et perfectionibus, Monologio adjecit Prosologium. In hoc sic Deum facit loquentem ad hominem : Eja nunc homuncio , fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis: abjice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distensiones tuas. Vac a aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. Intra cubiculum mentis tuce, exclude omnia prceter Deum, et quce te juvent ad quaerendum eum, et clauso ostio quaere eum. Istudque esse deinde docet, quod homini agendum sit ante omnia, utpote qui creatus sit ad videndum, et fruendumDeo; absque hoc omnia cetera esse inania. Huic Pro- sologio rursus adjecit librum Apologeticum, in quo dubia dissolvit, quae cogitabat posse oriri quoad ea, quae superioribus libris docuerat. Scripsit praeterea librum de fide SS. Trinitatis, et