Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

56 Instit. Hist. Peel. Pars IP. llbus yenisset res eadem ad alios pl ures, et quod Lutgardis Cantipratensi, omnibusque Sanctimo­nialibus voluit notum fieri, idem nec occultum te­nuit coram aliis. Ita vero, quae res ad notitiam multorum pervenisset, et cujus fama valde ser­psisset , non fuisset tantum a solo Cantipratensi memoriae prodita, verum a Scriptoribus etiam aliis: qui vero, quamvis plures sint, de rebusque ab Innocentio gestis, ejusque vita scripserint; ta­men nihil de hoc habent: quin nonnisi talibus laudibus eum celebrant, ut nequidem suspicioni locum dent, talium flagitiorum fuisse reum, quae Cantipratensis nec proferenda esse censu erit, et in quibus ita haeserit, ut horum nonnisi in extre­mis eum poenituerit. Rigordi de Gestis Philippi Augusti Galliae Reg. haec de Innocentio verba sunt: Innocentias Papa celebravit Romce concilium, vir clari ingenii, magnae probitatis , et sapientiae, cui nullus secundus tempore suo. De eodem S. Antoninus Part. III. tit. ig. cap. l. Post innume­ra, inquit, opera egregia virtutum demum beato fine quievit. Auctor \ itae illius Mss. in biblioth. Tallied. ajrnd Raynald. ad hunc an. ^Jd talem, inquit, se mediocritatem reduxit, quod vasa au­rea , et argentea (mensae suae) in lignea, et vitrea commutavit, pelles armellinas, et grisias transtulit in agninas : mensam suam tribus fer­culis voluit esse contentam, etc. Innocentio in Pontificatu successit Honorius III. Pontificali nomine, antea Cencius Sabellus, dignitate Cardinalis. Intentus in eam curam fuit Honorius summopere, ut quemadmodum decre­tum erat in Concilio Lateranensi, quod Innocen­tius III. celebraverat, validae cojriae mitterentur I qrsus in Orientem, Fvidericus II, dum a. 1215, Aquis-r*

Next

/
Oldalképek
Tartalom