Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
3. Joannes Damascenus; 551 Opera S. Joannis Damasceni sunt Libri 4, de Fide orthodoxa. In eorumque primo agit de Deo, ejusque quoad naturam unitate, quoad personas, trinitate, ipsiusque proprietatibus. In secundo de Creatione, de providentia, et praescientia Dei, et de Praedestinatione. In tertio de hominis liberatione ex peccato Originali per Christum. In quarto de Christo post ejus a morte resurrectionem , et in caelum adscensionem , de e- jus institutis, quibus salutem adipiscimur, ut de Baptismo, Eucharistia. Integro etiam capite tractat de genere Christi, et de Sancta ejus Genitrice, quam ex Joachim, et Anna natam docet. Ad Fidei autem Orthodoxae dogmata demonstranda testimonia Scripturae, Patrum , et Conciliorum tam copiosa collegit, ut hi ejus libri sint Traditionis quoddam locupletissimum promptuarium. Tractatus de Hoetesibus. In hoc synopsim primo habet haeresium a S. Epiphanio descriptarum, deinde autem incipiendo a Nestorio haere- ses usque ad suam aetatem descripsit suo tantum marté. Iu hoc Tractatu ad quaestionem: Quomodo in Deo Trinitas est ? circa quam tot fidei naufragium fecerunt, volentes rem suo intellectu comprehendere, quae supra omnem captum hominis est, respondet: Trinitas pervestigabitis non est. Sin vero Deum studiosius scruteris , teipsum mihi primo, velim, edisseras , et quae circa te sunt. Quis animce tuce existendi modus? Quo pacto mens tua movetur? Qua ratione mortalis simul, et immortalis es ? Sermones Apologetici tres de Imaginibus. In horum principio, Nos quidem, inquit, decebat indignitatis proprice conscios aeternum tacere, Deoque potius peccata nostra confiteri. Verumy *um Lcclesiam, quam DeUs cedificavit, ab irru- Tomulus 35 en-