Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
55a Notitia Patrum. improborum Spirituum impetu valido misceri , jactarique videam, tacendum non censui, et iram Dei pertimescens veritati Imperatoris majestatem postposui. In his Sermonibus invictis argumentis debebat Iconomachos. Jam sunt alias argumenta prolata pugilum religionis pro cultu Imaginum. Attamen delibemus quidpiam etiam ex Damasceno, qui tam egregius fuit defensor Imaginum. Noviinquit, honoris mutui gratia adorationem adhiberi, qualem Abraham jiliis Emmor. (filiis Heth, Genes. 2.5. v. 7.) exhibuit. Aut ergo omnem aufer adorationem, aut omnem admitte, cum debita tamen ratione, ac modo. Nempe gestus quiscunque, si cuicunque alteri, quam Deo, tamquam Deo exhibetur, erit idololatria. Si vidi solem cum fulgeret , ait Job. Cap. 3i. v. 26. et lunam incedentem clare, et Icetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: quia nempe ii, quibus sol, et luna erat Deus, manum protendendo versus ista, ac deinde osculando, ista venerabantur velut Deum. Adorationem aut communiter ponimus in genuum flexione, vel etiam lotius corporis submissione venerationis causa , quam Graeci appellant. Estne plus pedes flectere, et curvare terram versus, quam caput? Itaque sicut idolatria non fuit ea adoratio, quam Abraham exhibuit filiis Heth, ita neque cultus sacris Imaginibus, etiamsi adoratio dicatur, exhibitus, est idolatria, utpote, non eadem ratione, prout S. Damascenus dicit, atque mente his exhibitus, qua Deo. Adoratio autem, si vocabuli hujus significationem propriam spectemus, est rei cuiuspiam admotio ad os. Nimirum ad venerationem significandam , quam idolis exhibe-" bant, in more fuit Romanis, ad simulacra deorum,