Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A See. XIII. usque ad Sec. XVI. 5T> Í- 8He Innocentii III. post mortem apparitione. Honorius III. Papa. Friderici II. votum de expeditione in Terram sanctam: qualiter hoc executus sit. Ejus pactio cum Sultano. Gregorius IX. Papa Post celebratum Concilium Lateranense IY. anno altero Innocentius III. decessit. Thomas Can- tipratensis in Vita S. Lutgardis Virg. lib. 2. cap. 7. apud Surium Tom. 5. die 10. Junii scribit, s tátim post mortem Innocentium apparuisse Lutgar- di ingenti flamma cinctum, et dixisse^, ob tres causas se tam dire cruciari, propter quas etiam aeternis suppliciis addictus fuisset, nisi per patrocinium piissimae Matris Dei, cui monasterium condidit, in extremis eum poenituisset: itaque »ternam quidem mortem evasisse, poenis tamen atrocissimis usque ad extremi judicii diem se cruciandum. Sibi a Lutgarde etiam tres illas causas indicatas esse, sed ex reverentia erga tantum Pontificem referre noluisse. Quod attinet ad hanc narrationem, haec veniens ab una Lutgarde non tantum fidem certam non potest facere, sed hanc ei derogant etiam alia. Nam quamvis suspicio in eäm , utpote piam, et sanctam feminam non debeat conferri, rem hanc finxisse ex se, tamen potuit hoc pro vera apparitione habere, quod actum fuit in sola ejus phantasia, vel in somnio. Deinde Lutgardis, ut apud eumdemCantipratensem est, rem statim indicavit suis sororibus videlicet Sanctimonialibus, e quarum numero et ipsa fuit, ut Innocentio suis precibus apud Deum succurerent. Sicut igitur ab ipsa Lutgarde narrata fuisset Cantipratensi, ita et ab aliis Sanctimonia-