Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
478 Notitia Patrum. afterrent, non Lene facta, adeoque nec idonea ad id probandum , cjuod vellent asserere. Itaque cum jam a juventute sua , quemadmodum supra dictum est, lingvam Hebraeam addidicisset-, posuit se ad ipsam etiam versionem faciendam , id- que etiam conductis pecunia doctis Hebraeorum, quorum auxilio vocum, et dictionum Hebraicarum sensum magis assequi posset, Judaeisque praecideretur sui receptio ad exceptionem, quam solebant facere adversus priorem versionem. In novo autem Testamento ad petitionem Damasi Papae primum qua tuor Evangelia, deinde reliquos etiam omnes libros Graecae fidei reddidit. Commentarios Hieronymus composuit in Prophetas omnes, et in Ecclesiastem, quod attinet ad libros Yet. Test, quod vero Novi testamenti, interpretatus est Evangelium Matthaei, Epistolas Pauli ad Galatas , Ephesios , Titum , et Philemonem. Commentarius in omnes Epistolas S. Pauli praeter eam, quae est ad Hebraeos, positus inter Opera S. Hieronymi , non ipsius est, verum Pelagii haeresiarchae. Est ea ratio interpretandi S. Hieronymi, ut dum profert sententias interpretum aliorum, non satis distincte dicat, quid illorum, quid suas sententiae sit in sensu Scripturae. Praeter ista scripsit adversus Montanum, Hei • vidium, Jovinianum, Vigilantium, Pelagium, Lu- ciferianos, eorumque errores: inter quos Rufinus etiam si positus fuerit , non cum ejus injuria fiet. Origenista enim erat, et Pelagii quoque infectus errore: et qui antea amicitiam inierat cum Hieronymo , summus deinde factus est illius adversarius, et obtrectator. Non placet Hieronymus Prolestantibus ubique, tametsi ejus eruditionem, et Studium, ardoremque Religionis non diffiteantur ,