Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
iS. Hieronymus. ^7$ lur, eo quod nimis doceat, et propugnet ea, quje nunc etiam vigent in Ecclesia, ipsi vero puritatem Religionis praeseferentes, ad quam se reposuerint, a se abjecerunt, ut est cultus Sanctorum, et eorum Reliquiarum, eorumdemque invocatio, virginitas, coelibatus: quae ab Joviniano, Helvidio, et Vigilantio impetebantur, et indignissime proscindebantur. Cumque adversus hominum istorum summam maledicentiam ipse quoque Hieronymus acuisset stilum, eum arguere solent immoderationis in scribendo, et asperitatis nimiae. Fuit omnino vehemens, et asper in eos Hieronymus, qui serebant errores; neque hoc ipse diffitebatur, sic scribens ad Riparium Presbyterum Epist. 10g. de Vigilantio : Tacita me forsitan cogitatione reprehendes , cur in absentem invehar. Fatebor tibi dolorem meum. Sacrilegium tantum patienter audire non possum. Et in Praefat. Dia- Jogor. adv. Pelagium: adversus eos autem, qui me dicunt, hoc opus inflammatum invidias facibus scribere , breviter respondebo, numquam me haereticis pepercisse, et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae mei quoque hostes fierent. Nihil vero egerat Hieronymus, verbis acrioribus perstringens eos, quibus satis non esset, quod ipsi desciverint a veritate, verum alios etiam conarentur pervertere, et mittere in exitium, quod non factum etiam esset ab Apostolo, qui sic invectus erat in Elymam : O plene omni dolo, et omni fallacia , fili diaboli, inimice omnis justitias, noti desinis subvertere vias Domini rectas ? Act. l3. v. 10. imo ab ipso etiam Christ» : qui pariter Judaeos , veritati repugnantes , et insectatores suos appellavit serpentes, genimina viperarum, et esse dixit ex patre diabolo. Matth. 23. v. 33. Joann. 8. v. 44. Sunt