Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
S. Hieronymus* 477 perversum perhibentur Pelagio suffragari, intre- clibili audacia perpetrata dicuntur tanta mala, Ut Dei servi , et ancillas, ad curám S. Hieronymi pertinentes sceleratissima crede afficerentur, Diaconus occideretur, cediftcia monasteriorum incenderentur , vixque ipsum Hieronymum ab hoc impetu, atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur. Nec jam posteá diu vixit anno a Natali Christi 420. aetatis 91. mortuus, et in sui monasterii Bethlehem spelunca se- pultus est. Multa sunt, quae scripsit , ejusque eruditionis tam celebris fama erat, ut in Scripturae quaestionibus ad enm undique concursus fierent, atque in his etiam a S. Augustino consuleretur. In scriptura autem sacra , ejusque versioné Latina primum a mendis, quae per ejus transcriptionem, aut etiam imperitos correctores irrepserant , repurganda , deinde in ejus versioné, quod ad libros Yet. Test, attinet, directe ex archetypa lin- gva Hebraea, nec non in Commentariis conficiendis labor S. Hieronymi excelluit maxime. Psalterium omnium primo emendaverat , deinde ceteros Veteris testamenti libros. Psalterium iterum celeriter per crebram transcriptionem recidit in menda librariorum: ceteros Veteris testamenti libros jam emendatos, exceptis aliquot paucis, quidam ei sustulit. Hinc in cogitationem devenerat, jam non emendandi, verum ex Hebraeo vetus testamentum directe in Latinum transferendi. Versio Interpretum LXX. ex qua etiam ver- sio in latinam lingvam facta erat, non semper* accurate respondet textui Hebrsert. Hinc Judaei dum contra eos disputassent Christiani , istos ridere solebant, quasi qui e sua versioné testimonia 3o * af*