Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

tentionem alibi, et in privatis domibus. Dixi, supra, si tamen haec epistola- ipsius Epiphanii est. Nam S. Damascenus in Apologeticis suis Sermo­nibus de Imaginibus num. 5 pag. 319. ad hanc objectionem respondit, hunc Epiphanii libellum fictum, supposititiumque esse: et quod etiamsi verum esset, tamenEpiphanium non ejus senten­tiae fuisse, ut illas penitus auferret, cujus rei te­stis sit ipsamet Epiphanii Ecclesia, quae ad hanc nostram usque aetatem, inquit, imaginibus undi­que decoratur. Sunt Opera S. Epiphanii plura adhuc, vel dubia, vel etiam manifeste suppositia: et fortasse haerent in latebris, et producentur, ut plura aliorum Scriptorum Ecclesiasticorum sic protra­cta in lucem sunt, atque ipsius etiam Epipha­nii Commentarium in Cantica Canticorum a Pe­tro Francisco Foggino ex codice bibKothecae Va­ticanae a. 1750. Dabo quaedam excerpta ex S. Epiphanio. In Anchorato num. 9. sic loquitur: Si Deus Puter est, et Filius utique erit, et spiritus sanctus, non genitus, aut creatus, non Filii frater, aut Patris nepos; sed a Patre procedens, et acci­piens a Filio ,• a Patre, Filioque non alienus, verum eadem ex substantia, eademque divinita­te ex Patre, et Filio, et cum Patre, et Filio, subsistens. Deus propterea est a Patre, Filio­que procedens. Anne satis luculenter docuit, et asseruit processionem Spiritus sancti a Patre, Filioque? De Traditione: Traditione opus est. Neque enim ex iScripiura peti possunt amnia. Idcirco alia scripto , traditione alia Sanctissimi Apostoli reliquerunt. Haeres. 60. num. 6. DeEc­S. Epiphanias. 471

Next

/
Oldalképek
Tartalom