Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Notitia Patrum. clesia: Est regia quaedam via, nimirum Ecclesia , Dei ac veritatis iter. Ena quceque vero hae- resum, regia derelicta via, ad dextram, sini- stramve deflectens , deinceps in immensum errorem se se committens abripitur.------- Agite itaque Servi Dei, ac Sanctae Dei Ecclesias filii , qui certam Fidei regulam agnoscitis, ac viam veritatis inceditis, ne vos contrariae vocps abstrahant , aut cujuslibet ementitae sectae sermones decipiant. Haer. 5g. num. 12. De Primatu S. Petri: Princeps Apostolorum Petrus, qui Dominum aliquando negavit , ille est, qui quidem solidae Petree instar nabis exstitit, cui veluti fundamento Domini fides innititur, supra quam Ecclesia modis omnibus exstructa est, adversus quam portae inferi, id est, hcereses, et haeretici numquam prcevalebunt. Haer. ead. 5g. num. 7. De mortuis Fidelibus: Quod ad mortuos spectat , nominatim ipsorum mentio fit, ac preces, et sacrificia, mysteriaque frequentantur. In An- chorato num. 33. Haeresi autem 75. num. 7. Dogma vocat religiosissimum, quo qui pro fratribus precantur, bene de illis sperare constet, quasi peregre profectis, atque preces, quae pro mortuis concipiuntur, iisdem mortuis utiles esse dicit. De gradibus virtutum in Ecclesia , et caelibatu Clericorum in majoribus Ordinibus: Fundamentum, ait, ac veluti crepido quasdam in Ecclesia virginitas est, quae a plerisque colitur, et observatur, et in illustri quadam gloria , ac praedicatione versatur, secundum hanc continentia , deinde viduitas, post suum quoque locum obtinent honestae nuptiae, praesertim singulares, ac minime repetitoe. Quod si quis mortua uxore, vel mulier mortuo marito id volue ■* rit, alterum maritum , uxore/nve, sibi adseisce47^