Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
46« Notitia Patrum. Dum monachi regionem Aegypti, quae Ni- tria appellabatur , a Theophilo Episcopo Alexandrino vexati, et e suis monasteriis pulsi Constan-- , tinopolim confugissent, et ab Joanne Episcopo Constantinopolitano, cognomine Chrysostomo non quidem ad communionem recepti, attamen humane , et benigne suscepti fuissent, et idcirco Theophilus factiosorum Episcoporum conventum Constantinopoli instituisset, ad Chrysostomum e Sede etiam Episcopali exturbandum, ad hunc conventum ab eodem Theophilo invitatus erat etiam Epiphanius, credens Theophilo, ipsum etiam Chrysostomum esse Origenistam, quo nomine a Theophilo traducebatur , quod benignitatem illam monachis exhibuisset, quaerentes, inique secum actura esse a Theophilo. Res haec quomodo se habuerit, narratum est supra Part. TI. $. i. Dum fine non exspectato istius rei, quam observaverat nimis turbidam , Constantinopoli discessisset, Socrates refert lib. 6, cap. 12. i4. si tamen fides habenda est huic ipsius narratiunculae, Epiphaniam his verbis Chrysostomo valedixisse: Spero , te non moriturum esse Episcopum, Chryso- stomum autem reposuisse : Spero , te non perventurum esse in patriam. Atque hoc evenit. Nam antequam pervenisset in Cyprum , mortuus in via est. De eo S. Hieronymus Epist. 58. Pater omnium pcene Episcoporum, antiquae reliquia sanctitatis audiebat, et S. Augustinus Epist. 222. In doctrina Catholicae fidei laudabiliter diffamatus. Anno 4o2. e vita decessit post annos 56. in Episcopatu exactos. Opera Epiphanii sunt, Anchoratus Graece 'Av*u(utoS' anchor is firmatas, in quem scopum, videlicet hunc librum Epiphanius composuerit ad or-