Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

S. Epiphaniis. orthodoxum populum in fide firmandum adversus ejus corruptores, et haereticos. Tarsino, et Mati- dio Presbyteris Ecclesiae, quae erat in oppido Suedris in Pamphylia eumdem Epiphanius inscri­psit, utpote, qui Opus illud ab eo petierant. Fit m eo haeresium recensio, et dogmatum, quae il­lis erant, quasi ad indicandos scopulos, a quibus cavendum sit. Hanc recensionem, cum nonnisi breviter, et succincte Epiphanius fecisset; plures, et inprimis Paulus, et Aeacius Archimandritae, omnium monachorum nomine Epiphanium roga­runt , ut ea , quae in Anchorato docuisset, fusius, atoue distinctius exponeret. Quibus obsecutus al­terum librum confecit, in quo non tantum ple­nius haereses descripsit, atque harum dogmata, et errores exposuit, verum etiam hos refutavit: quem Panarium vocavit, quasi arculam omnium antidotorum genera continentem. De octoginta haeresibus in eo tractat, a sectis, quae jam ethni­cis, et Judaeis erant, earumque erroribus initium ducens , m ea vero, quae haeresis Massalianorum erat, et sub Constantio Imperatore eruperat, con­sistens. Hujus vero Panarii rursus epitomen fe­cit, quam Anacephalaeosin appellavit. Est ejus­dem Epiphanii liber praeterea de Ponderibus, et Mensuris. Ponderum in eo, et mensurarum, qua­rum mentio in Bibliis fit, notionem dat, adjun­cta etiam historica narratione Versionis Interpre­tum septaginta, et reliquarum Graecarum, ab Aquila, Symmacho, et Theodotione factarum, nec non Tetraplorum , Hexaplorum , et Octaplorum Origenis. In descriptione autem Versidnis Septva- ginta Aristeam secutus est. Ex ejus epistolis, quas nemo dubitat plufes fuisse, solummodo duae supersunt, atque hae ipsae 469

Next

/
Oldalképek
Tartalom