Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
S. Epiphanius. lino causa adjudicata fuisset, tamen scissio haec adhuc perstitit usque annum 4i6. Epliiphanius cum in Palaestinam anno 5g3. venisset, solebat enim crebro monasterium invisere, quod ipse exstruxerat , rogatus a monachis monasterii Bethlehem, ordinavit Paulinianum fratrem S. Hieronymi, primo Diaconum, ac postea etiam Presbyterum, quamvis valde reluctantem, ita ut monachorum manibus capi, et deduci ad ordinationem debuerit. Erat eo tempore Joannes Episcopus Jerosolymae. Sed quia suspectus erat super Origiuismo, monachi sibi Presbyterum ab eo ordinari noluerunt. Accidit, ut Jerosolymae ipso Joanne praesente, et Clero sermonem in Ecclesia Epiphanius adversus Origenistas haberet, Joannes vero, ejusque Clerici Canino rictu, naribusque contractis, sunt verba S. Hieronymi Epist. 58. scalpentes capita delirum senem signabant, ac demum per Archidiaconum etiam idem Joannes jussit Epiphanium a sermone cessare. Alia vice cum invitatus populus, spe sola, quod auditurus Epiphanium esset (quae pariter ejusdem Hieronymi verba sunt cit. loc.) Joannes Episcopus contra Anthropomorphitcis condonabatur, oculos, et manus, et totius corporis truncum in senem dirigens, volens illum suspeqtum facere stul- tissimce hcereseos. Ubi vero Joannes finiverat sermonem surrexit Epiphanius, et voce, atque manu salutata Ecclesia, Quce locutus est, inquit, collegio frater , astate filius meus contra Anthro- pomorphitarum hasresim, bene, et fideliter locutus est , quce mea quoque damnatur voce. Sed oequum est, ut quomodo hanc liceresim condemnamus , etiam Origenis perversa dogmata condemnemus. Quce verba risus omnium, et acclamatio consecuta est. 467 Dum