Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Sub Alexandro VI. novus orbis detectus est per Christophorum Columbum patria Genuenseiri a. 1492. Non fuisse hunc prorsus ignotum, est in Prolegomenis demonstratum. Sed intercidit haec notitia, et sepulla longissimo tempore fuit. E quodam nauta, qui in Canariis insulis diversatus, deinde vi tempestatis actus est in eas partes, et ex commentario, quem is de sua navigatione hac scripserat, et reliquerat, devenerat Columbus iil notitiam illarum terrarum. In aula Ferdinandi Regis Legionis, et Castellae agebat non modico tempore. Saepius Regi, et Isabellae ejus conjii- gi declaraverat suum desiderium eundi ad explorandas illas terras, ad ipsius etiam Regis augendam gloriam, et potentiam, Rege, et Regina ridentibus ad haec promissa. Tandem post annos octo Rex cogitare coepit, posse tamen non vanum esse, quod Columbus polliceretur. Itaque naves ei dedit ad ejusmodi navigationem instructas: quibus cum Columbus ex Hispaniae litoribus solvisset, et ad Canarias insulas, sic dictas a multis canibus, quae et Fortunatae appellabantur, Í )ervenisset, continuata navigatione triginta trims diebus, et noctibus continuis, demum conspicatus est insulas sex. Ad quas cum applicuisset, incolas sine lege, sine Deo vitam agentes, nisi forte solem, et sidera pro deo coluissent* donis, et munusculis ad se alliciebat, homines magna morum simplicitate, et candore praeditos. Cumque deinde triumphale Crucis signum in terra defixisset Columbus, Christumque coram hoC veneraturus in genua cum suis procubuisset, et preces obtulisset, etiam incolae illarum insularum* genua flexerunt, nec dubiam spem praebuerunt* futuros dociles, ubi in Christiana Religione coepissent institui. Columbus reversus in Hispaniam* Tumulus IV 29 deA Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 45c|