Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

'V deinde iterum , et saepius remeavit ad easdem in­sidas. Missus quoque est Bernardus Boii ex Or­dine Minorum natione Catalaunus, ab Alexandro VI. potestate instructus Vicarii Apostoliéi cum duodecim sociis ad illarum regionum homines Christi Religionem edocendos. Post annos quin­que per Americum Yespucium Florentinum ab Emanuele Lusitaniae Rege missum, ulteriores re­giones repertae sunt, quae omnes simul ab hoc Americo, America dicuntur. Ferdinando Regi Alexander VI. non tantum jus in illas insulas con­firmavit, quas Columbus repererat, verum etiam Regis Catholici,titulum , et ejus successoribus tri­buit ob studium Religionis propagandae in illis a Columbo inventis insulis, nec non propter Gra­natam e Saracenorum manibus ereptam , e,t Reli­gionem illic Christianam in libertatem assertam, et ob expeditionem, quam apparabat, ad Africam quaque similiter liberandam, attributoque ei etiam Regis Africae titulo, si rem hanc in Afri­ca perfecisset. Navigatio Regis Hispanice ex Hi­spanico in Latinum versa ab ylrchangelo Madri- gnano. Raph. Volater. /. 12. Mariana L. 26. c. 12. Alexander VI. Pontificatum gessit usque ad a. i5o5. Hujus mortem Volaterranus I. 22. Pan- vinus in Alexand. VI. Guieciardinus lib 5. tradunt admodum tristem, et Petrus Bembus Cardinalis lib. 6. Hist. Henetce non dubitat affirmare, Dei ultricem dextram se in ea exhibuisse. Caesarem Borgiam Alexandri nothum in defectu pecuniae, quam ei Alexander posset dare, cujus erat insa­tiabilis, venenum parasse, quod sub epulo, quod Pontifex daturus erat, in potione praeberetur Ha­driano Cardinali Cornetano, et quibusdam aliis, quod eo tempore res vita functorum Cardinalium Pon-* 46o Institut. Hist. Eccl. Pars IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom