Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

458 Institut. Hist. Led. Pars IK. In Cardinalatu consvetudinem habuit cum Vano- zia Romana puella, non secus, atque si ejus legi— ma esset conjux, ex qua quatuor filios , Petrum Ludovicum, Caesarem, Joannem, Gotifredum, et filiam Lucretiam susceperat. De Cardinalibus, qui eum elegerunt, est scriptum ab Raphaele Volater­rano lib. 22. Omnes, inquit, sub eo postea varia calamitate sunt pressi, partim exilio, partim car- cere mulctati, ab eo videlicet Alexandro. Cum Julianus Ruvereus Cardinalis, qui cum nonnullis aliis collegis alienus ab illa electione erat, dixis­set, oecumenico opus concilio ad Ecclesiam , per Simoniacos conculcatam, erigendam, iram me­tuens Alexandri, fugit in Galliam. Alexander vero edictum fecit, quo gravissimas poenas de­crevit in eos, qui per Simoniam Pontificatum vel quaesivissent, vel hunc suis suffragiis tribuis­sent. Nec Romanis tamen etiam displicuit Ale­xander Pontifex, cui de more ad Ecclesiam Late­ranensem pergenti Stephanus Infissura in Ms. Vaticanas biblioth. et Petrus Delphinus lib. 3. epist. 38. multos arcus triumphales, atque honorem esse factum testantur magis, quam unquam alii Pontifici. Plura etiam sunt in ejus Pontificatu, ob quae ab historicis non laudetur. Quaestio autem esse posset, utrum Pontificatus, quem Alexander eo modo obtinuit, quo edictum est, legitimus tamen , et non in speciem magis, quam re talis fuerit? Jam enim antea etiam, et saepius facta decreta sunt contra Simoniam, quibus ejusmodi electiones omnes mittuntur in irritum. Julius II. idem decrevit speciatim in eligendo etiam Roma­no Pontifice, biennio post, quam factus est Pon­tifex, rursumque in Concilio V. Lateranensi.i?«//ar. in Julio II. Constitui. 3. et 4. Sub

Next

/
Oldalképek
Tartalom