Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
pedimenta per Fridericum III. Imp. posita fuissent, Matthiam ex ipso Hungáriáé regno deturbare conantem. Cujus vero rei eum reportavit fructum , ut, quod moliebatur Matlhiae, id ei evenerit, atque per hunc Austria, suo principatu avito, exutus sit. Ronßnius decad. 4. lib. 6. De Innocentio VIII. Papa ferebatur, Nor- vegis concessisse, ut Sacerdotes Missam possent celebrare absque vino. Volaterranus hoc de In- nocenlio habet. Repudiatur vero ista illius merx ab omnibus Criticis: eo, quod nuspiam istiusmo- di rescripti, ab Innocentio dati exstet aliquod vestigium , atque de hoc silentium sit apud alios scriptores omnes: sed neque stet ratio, ob quam a Volaterrano dicitur istud Norvegis concessum esse, quod in Norvégia vinum conservari non possit, quia statim acescat. Hoc enim falsum esse, docet experientia etiam hodierna. De eodem Innocentio Joannes eFerieres, Sacerdos, et parochus Ecclesia? S. Albini in Normannia publicaverat, ex ipsa Cathedra iri Ecclesia, sibi ab illo concessum esse, ut uxorem habere posset. Id quoque falsum erat : quo audito Innocentius Ar- chiepiscopoRothomagensi mandavit, ut parochum hunc , qui ista ratione ipsam etiam Sedem Apo- stolicam adspersisset infamia, puniret, neque sineret istum ire rumorum. Apud Raynald. ad a. l488. nurn. 7. Alexander VI. antea Rodericus Eorgia , gente Hispanus, a Callisto III. avunculo suo, factus Cardinalis, non legit’ma via pervenit ad Pontificatum. Hunc enim Cardinales auro corrupti, et promissis illecti, elegerant, nihil minus, quam Sacerdotio dignum, nedum summo Pontificatu. A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. Í5j