Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

ex tabo, quod ei ab Alexandro Papa datum sit. Rem refellit Burchardus in Ms. Vaticanre Biblioth. qui perhibet ex esu, sive potu, naturae suae non convenienti, vita functum esse. Tam Rex Carolus, quam ipse Pontifex in Zimimo magnam fiduciam collocaverant ad sibi devinciendos Tureas , dese- rendumque ab his Bajazethem. Itaque nequidem suspicio hujus rei esse potest. Erat ea aetate sa­tis frequens, cum alios, tum ipsos Pontifices ma­ledicis scriptis appetere. Hinc igitur fluxit ista etiam maledicentia. Ex magnis apparatibus fere omnium Principum in occidente, terra, marique, tamen factum nihil est propter dissidia , et bella inter hos ipsos alia, et alia enata, ita ut ipsi Pontifices etiam terras Romanae Ecclesiae suis mi­litibus tutari coacti sint. Jamque solus etiam ap­paratus ingentem terrorem Bajazethi, et Tureis incusserat. Burchardus in eodem Ms. Vaticano, Die, inquit, 2 4. hujus (Februarii a. 14Q5.) ex Constantinopoli ex juridicis mercatoribus scriptum fuit, Tureas ibidem Regem Francorum multum timere , et duodecim Turearum sacerdotes fidem Christi praedicare. Postquam autem observaverat Bajazethes elanguisse illum tantum ardorem, ipse potius audaciam sumpsit invadendi regna Occi­dentis , ipsamque etiam Hungáriám, Poloniam, Croatiam, et Transilvaniam: quin nec defuerunt quidam e Principibus Occidentis (Fridericus Rex Neapolitanus , et Ludovicus Sfortia Dux Medio­lanensis nominatim dicuntur fuisse) qui Bajaze­them etiam concitaverint ad arma inferenda re­gnis Occidentis. Matthias vero Rex Hungáriáé et­iam modo ejecerat Bajazethem et Hungária, in­signi affectum clade: ipse solus etiam domuisset non solum hunc , verum etiam Mahometem ejus patrem, tametsi tantopere bellicosum, nisi ei im­pe­456 Institut. Hist. Holes. Pars. IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom