Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Ö" H illam celebravit summa laetitia: persomiitque uni- r versa campanarum, et tubarum clangore, festi­que ignes fulsete in ea undique. Gobelinus in Hist. L Pii 11. S. Antonin. 3. part. tit. 22. c. 11. <jj. 17. i Eugenius jam graviter aegrotare coeperat, neque a multo post mortuus est. Anno 1447. Eugenius vita functus est prius quam tractatus ille institutus fuisset ad tollenda > Germaniae gravamina. Rem vero perfecit NicolauS 1 V. qui Eugenio in Pontificatu successit, misso Joanne de Carvajalis Cardinali legato suo in Ger­maniam istius negotii causa. Per hunc Pontifex 3 certa pacta iniit cum Friderieo III. Rege Germa- [T niae, et Principibus ejusdem Germaniae tam Ec- 3 clesiasticis, quam secularibus. Pactionis istius pun- 3 cta sunt praecipua : Ut Pontifex omnia beneficia Ecclesiastica in Curia Romana vacantia conferret, hoc est, eorum beneficia, quos ex Germania Ro­mam profectos ibidem contingeret ex vita dece­dere. In Metropolitanis, et Cathedralibus Eccle- 3 siis, nec non monasteriis ad dignitates electio ma- t neret, ea tamen conditione, ut electi confirman- ) di essent a Romano Pontifice, nisi justis ex cau- 3 siis censeret alium digniorem, et utiliorem praefi- ) ciendum; Papae, ut majores post Pontificalem di- i gnitates in Ecclesiis Cathedralibus , et principales i in Collegiatis reservatae essent, in ceteris veroEc- » clesiarum dignitatibus conferendis , ut alternis c mensibus collatio haec fieret jam ab Romano Pon- i tifice, jam ab Episcopo: mensisque Januarius, et alterni subsequentes obtigerant Romano Pontifici, ceteri Episcopo. Annatarum solvendarum definitus est modus, ne videlicet quintam partem excede­rent annui proventus juxta aestimationem jam in Curia Romana vigentem, et qu» beneficia tantum^ au­A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 45g

Next

/
Oldalképek
Tartalom