Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

44o Institut. Hist. Heel. Pclrs IV. aureis quatuor, et viginti aestimata essent, (cujus- modi habebantur omnes Canonicatus Germaniae) legi Annatarum subjecta non essent. Haec Concor­data Germaniae solent appellari. Nicolaus V. a. 1448. illa per Constitutionem suam: Ad. sacram Petri Sedem rata habuit. Dum nondum Constanlinopolis expugnata á Tureis fuisset, sed jam in summo discrimine re9 versaretur, Eugenius Papa, quantas potuit, sup­petias tulerat, atque etiam postquam capta fuit, omnem sollicitudinem adhibuit ad parandas vires, quibus Turearum potentia deprimeretur, atque Constantinopolis recuperaretur , eoque magis, quod iidem et jam ante captam Constantinopolim, et eo ferocius postea ultra semper progrederen­tur * jamque ad Hungáriám usque pertigissent: unde facile esset praevidere, ne Germaniam qui­dem, et Italiam, aut ullam Europae regionem fu­turam tutam , et securam. Mahomet II. idem, qui Constantinopolim sub suam potestatem rede­gerat , tametsi erga Patriarcham Constantinopoli- tanum, imo erga ipsam etiam Christianam Reli­gionem se placabilem ostendisset (Stipra 4g.) non iste tamen sincerus illius affectus erat, aut certe mutatus , qui cum in bellis et ipse aliquas accepisset clades a Christianis: ideo in hos ita effe­ratus sit, ut eos, quos postea cepit, serra discin­dendos crudelissime curaverit, communiter quin­gentos in singulis stationibus exercitus. Quin etiam votum conceperit, Non somnum se visurum ocu­lis, non epulaturum dulcia, non petiturum amoe­na, non tractaturum speciosa, non ab Orientein Occidentem suam versurum faciem, donec deje­cisset, et conculcasset equi sui ungulis Christi cui­7 • ‘ t U t tores, et omnium eorum iniquitatem a facie ter­ree ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom