Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

458 Inst it. Hist. Eccles. Pars IH. Romanum Pontificem potestatem arrogantium, non se subjecerit, traductum ab iisdem Basileen- sibus esse, quasi generaliter omnium conciliorum cecumenicorum auctoritatem vilipenderet, et ne­glectui babérét. Hoc est, quod Germani inter ce­tera petierint ab Eugenio, ut generalium Conci­liorum auctoritatem recognosceret. Fridericus misit Aeneam Sylvium sibi a se­cretis Imperii, qui Principum Germaniae secretam conjurationem Eugenio aperiret, et postulata per­ferret. Facilem in sua habuerunt. Archiepisco- pos, de quibus dictum est , promisit se repositu­rum ad pristinam dignitatem, si et illi sponde­rent ipsi, velut vero Christi Vicario subjectionem, #t obedientiam ; declaravit etiam se in auctoritate, et veneratione habere cmnia oecumenica concilia, quae legitime celebrata essent; quod vero ad gra­vamina Spectaret, missurum se in Germaniam le­gatum, ad tractandum de his cum Rege, Archi- episcopis, et aliis Praelatis, et Principibus, quo ipsis satisfiat. Inter postulata etiam illud erat, ut generale Concilium intra menses decem et octo feret. Huc respondit facturum se hoc, si alii etiam Reges, et Principes consensuri essent, quo­rum vero alia mens , et sententia sit. Postquam cum hoc nuncio rediit Aeneas in Germaniam, denuo legatio missa est, cujus princeps fuit idem Aeneas ; qui Eugenio Pontifici nomine totius Ger­maniae professus est deposita illa priore sua ratio­ne, qua usi sint, ut neutri parti se addicerent , debitam velut vero Vicario Christi obedientiam, et subjectionem. Solennes propterea Deo gratiae actaef, et celebrata Missa ab uno Cardinalium est ceteris omnibus assistentibus Cardinalibus. Etiam decreta fuit solemnis supplicatio. Tota Urbs diem

Next

/
Oldalképek
Tartalom