Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Set XIII. usque acl Sec. XP^I. 42Q csiensis, compluribus synodis institutis, singularem industriam adhibuit, multumque profecit. Anno 1816. ejusdem Religionis Catholicae apud Ruthenos Studiosissimus Frajicisciis I. Rex Hungáriái Apostolicus, alterum etiam pro iisdem Ruthenis Episcopatum EperjeSsini fundavit, primus- que Episcopus Eperjessiensis factus est Gregorius Tarkovich, qui hodie etiam Episcopale munus gerit maxima erga gregem vigilantia. Valachi, qui in Transilvania, Hungária, et Croatia sunt, in has regiones ex ea regione, quae olim Valachia appellabatur, et a Transilvania usque ad Euxinum tendebatur, immigrarunt, quemadmodum Graeci disjuncti communione a nobis erant, prout et hodie ii, qui Valachiam hodiernam incolunt , recentius multo quam Rutheni ad communionem cum Romana Ecclesia reducti sunt. Valachos in Transilvania Theophilus Antistes Va- lachiae habita synodo Albae Juliae a. 1697. ad communionem hanc adduxit: quo tempore creditur etiam Episcopatus pro iisdem Valachis Eo- garassini fundatus esse: cujus sedes detento pristino nomine nunc Balasfilvae est. Pars autem horum etiam nunc dissidet ad Ecclesia Romana, quos a. 1761. quidam monachus Basilita ex Mo- scovia profugus a communione abalienavit. Hi quoad sacra Episcopo Yalachiae adhaerent. In Hungária in Valachis ad unitatem Ecclesiae reducendis Adamus Patachich , Episcopus Varadinensis, deinde factus Archiepiscopus Colocensis egregiam operam navavit, idque perfecit, ut undecim eorum pagi facti Catholici sint, quorum causa Maria Theresia Regina Apostolica Hungáriáé a. 1777* Varadini Episcopatum Graeci ritus fundavit. Valachi in Croatia opera Petri Dimitrovics Episcopi