Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
45o Institut. Hist. Eccl. Pars IK. Zagrabiensis ad unitatem Ecclesiae reversi sunt, jdque jam sub Ferdinando II. Rege Hungáriáé. Sed et hi cum relapsi fuissent in pristinum dissidium, per Simeonem Bulich, Gábrielem Pal- kovich, et Blasium Bosichkovich viros Apostoli- cos, reducti sunt: quibus iisdem Valachis etiam Gabriel idem Palkoviéh Episcopus datus est a. 175i. qui Crisii Episcopalem sedem accepit. Pray Hierarch. Part. II pag. 36. et 20 t. Kerchelich in Notitia Regnor. Dalmat. et Croat §. 52. Easileensis Concilii refractariae reliquiae exstinguuntur. Eugenio IK. Nicolaus 'K. in Pontificatu succedit. Jam finitum erat Concilium Florentinum, jam Graeci, jam Armenii, atque tot illi populi, de quibus dictum est, recepti ab Eugenio Papa ad unitatem Ecclesiae erant: Basileenses tamen adhuc continuabant suüm concilium, atque hoc nonnisi a. i442. die l5. Maji celebrata jam sessione quadragesima quinta abrumpere coacti sunt. Gallia, quae licet Eugenium semper recognoverit verum , et legitimum Papam, tamen abstinuerat a [decretis tam ab Eugenio, quam a Basileensi- bus recipiendis, imo nec Episcopos Carolus VII. Galliae Rex siverat ire ad Ferrariense concilium. Moleste tulerat, quod Eugenius Papa ejus consilium non fuerit secutus de Concilio nec Ferrariae instituendo, necBasileae continuando, sed in loco quodam tertio ad hoc deligendo ambarum partium consensu. At nunc eadem Gallia, quae tam saepe jam etiam alias protexerat, et perfugium praebuerat, Romanis Pontificibus adversitatem pas-