Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
Euphratem, etTigrim, missus, et Elias Maroni- tarum Episcopus , ut reconciliarentur, communionemque renovarent cum Romana Ecclesia. Labb. Tom. i3.Cone. Maronitae, a quodam Marone sic nominati, sunt populi, qui montem Libanum, ejusque viciniam incolunt, habentes suum proprium Patriarcham, et aliquot Episcopos. Erant dediti erroribus Eutychianorum, Nestoria- norunL, et Monothelitarum. Dum Latini Palaestinam, et partem Syriae per expeditiones Cruce signatorum sui juris fecissent, et aliquamdiu tenuissent, per Almaricum Patriarcham Constan- tinopolitanum revocati sunt a suis erroribus, sed relapsi, postquam Latini amiserunt , quae in Oriente tenuerant. Per Eugenium vero Papam denuo reducti sunt ad communionem cum Romana Ecclesia. Tam vero hi, quam ceteri, de quibus modo dictum est, quemadmodum exemplo Graecorum permoti se conjunxerant cum Latinis, ita etiam iterum recesserunt a communione, postquam Graeci hanc rupissent, concitati a Marco Ephesino, et credulos se praebentes iis, quae Marcus falsa sparsit adversus Florentinam Synodum, quibus falsis narrationibus post Graecos, etiam ceteri fidem adhibuerant: eoque ad hoc procliviores erant, quemadmodum et ipsi Graeci, quod nec unio recenter facta, adhuc firma fuerit: et opiniones, quibus quis innutritus est, admodum difficile sit evellere, in rudi praesertim populo, in qua ruditate non multum distabat, ipse etiam istorum populorum Clerus. Marco tamen Ephesino praecipue imputanda venit tot nationum, postquam reductae paulo ante ad Ecclesiam erant, in pristinum schisma , erroresque lapsus. 4í6 Institut. Hist, Eccl. Pars IF1 Rus-