Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Russi, vel alio nomine Rutheni seculo Eccle­siae nono per Episcopum, Constantinopoli a S; Ignatio Patriarcha missum, perducti ad Christia­nam Religionem sunt paulo ante schisma Photii. Ditm igitur hi subessent Patriarchae Conslantino- politano, facile est intellectu, quomodo in idem schisma etiam Russi inducti sint. Carolus Rober- tus Rex Hungáriáé a. i3io. cum adversus Tarta­ros in Hungáriám denuo tendentes, exercitum duxisset, atque hos ex Russia Rubra expulisset* Lotkam Ptiissoruin Ducem ita sibi devinxit * ut Cum Proceribus suis in Hungáriám veniens, in ejus etiam fidem, et clientelam se se commen­daverit. Non multo post Russiam, a se devictam Casimirus III. Poloniae Rex, cognomine Magnus* Poloniae adjunxit a. 1342. eodem cum Polonis jure, pristino tamen Religionis ritu Russis per­misso; Iidem a Tartaris * aliisqtie populis etiam postea múltúin exagitati erant. Ex quo intelligi potest * quomodo iidem in Poloniam * in Galli- ciam* atque ulterius in ipsam etiam Hungáriám venerint, vel tutiora loca ad habitandum quae­rentes , vel ex ipsis deductis etiam coloniis. Irt Hungáriám sic videntur recepti* ut Episcopis Latini ritus essent subjecti. Nam Innocentius IIL Papa, cujus literae in Hierarchia Gedrgii Pray Part. I. pag. 376. habentur, Episcopo Varadi- nensi, et Abbati de Beel in mandatis dederat* ut coenobia Graecorum monachorum visitarent, in hisque disciplinam, si laxatam deprehendis­sent, instaurarent: deinde quod ab eodem Inno- centio Papa, quemadmodum est apud eumdem Pray, Emericus Rex Hungáriáé petierit, ut pro Ruthenis seorsim ab Latinis Episcopatum institu­eret. Attamen istos nondum cum Ecclesia Roma­na conjunctos venisse in Hungáriám, intclligitur Tomulus IP'. 27 A Sec. XIIT. usque ad Sec. Xf^t. 4áf

Next

/
Oldalképek
Tartalom