Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

Alexandria, erat Alexandrinus Patriarcha, qui, ut supra demonstratum est, per suum vicarium venerat Florentiam ad Unionem faciendam cum Latinis, id quod , et factum a Patriarcha Antio­cheno, et Jerosolymitano est, utpote qui se omnes adcommodaverant Patriarchis Constantino- politanis in eorum schismate, postquam hi freti Imperatorum favore se se supra illos ambitiose ex­tulissent. Patriarcha Alexandrinus Graecorum schi­smati implicitus id temporis erat Philotheus, cu­jus epistola quoque superest ad Eugenium , (Lab- be Tom. 1 3. Concil. pag. 1174.) qua professus est, se Lanionem ratam habere Florentiae consti­tutam ; id, quod jam etiam supra memoratum est. Antiocheno Patriarchae, qui pariter per vi­carium suum aderat Florentiae, erat nomen Do- rotheus, Jerosolymitano Joachimus. Andreas de­cretum Unionis subscripsit , suique etiam et omnium Jacobitarum nomine spopondit obedi- entiam Apostolicae Sedi, quam ei perpetuam sint exhibituri. Id factum est a. i44i. Anno autem subsequente Eugenio Papae literae venerunt ab Aethiopum Rege Zara Jacob: quibus significabat, se missurum ad eum legatos Unionis cum Aposto- lica Sede constituendae causa. Ad hoc tempus Eugenius Papa adhuc mo­rabatur Florentiae, atque negotia continuabat tractare Ecclesiae considendo cum Episcopis, quo­rum magna pars etiam constiterat Florentiae. Ita­que erat haec quaedam continuatio Concilii Flo­rentini. His autem acceptis literis ab Rege Ae- thiopum hocce Concilium transtulit Romam , quo et ipse reversus erat. Brevi postea Abdala Archi- episcopus Edessae venit Romam, ab Ignatio Pa­triarcha Syrorum, qui regionem incolebant inter Eu­I i I A Sec. XITT. usque ad Sec. XVI. 4a 5 i I

Next

/
Oldalképek
Tartalom