Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

ficiendi, et quos dies festos deberent celebrare; denique bis Symbolum quoque, quod S. Atha- nasii dicitur, tradidit. Legati a Patriarcha missi professi sunt, se haec, quae sibi tradita essent, no­mine sui Patriarchae, et omnium Armeniorum, suscipere, et amplecti, nec non omnia alia, quae tenet, et docet sancta Sedes Apolstolica et Roma­na Ecclesia cum omni devotione, et obedientia : et quidquid Romana Ecclesia reprobat, et damnat, se quoque pro reprobatis , et damnatis habere. Anno i43g. die i5. Decemb. haec reconciliatio Armenio­rum cum Romana Ecclesia peracta est, ut videre est ex ipso decreto Eugenii pro Armeniis facto. Res cum ita successisset etiam cum Arme­niis, Eugenius Papa idem sibi existimavit cum Jacobin is vel paululum mutato nomine cum Jaco- bitis experiendum esse. Hi erant Eutychiani: quos scissos , et divisos in multas sectas circa initium seculi septimi quidam Jacobus Bardajus, a quo et nomen acceperunt, conjunxit: erant per Asi­am , et Africam vehementer multiplicati. Eorum Patriarcha Caramilae in urbe Mesopotamiae sedem habuit, nomine Joannes. Ad hunc igitur Euge­nius misit Albertum Sartianensem Fratrem Or­dinis Minorum, ut Graecorum, et Armeniorum exemplo eum invitaret ad reditum in communio­nem cum Romana Ecclesia. Pronissimum se prae­buit. Itaque istius communionis perficiendae gra­tia Andreám Abbatem natione Syrum cum Al­berto misit ad Romanum Pontificem, cum suis literis in haec verba: Joannes humilis servus ser~ vorum Christi, minister Sedis S. Marci, Magna scilicet Alexandria?, et totius Aegypti, Libyce, Aethiopice , Pentapoleos Occidentalis, Africae, totiusque praedicationis Apostoli Marci, humilis di­A Sec. XIII. usque ad Sec. XFI. 423

Next

/
Oldalképek
Tartalom