Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

sas Novas, et ipse Innocentius III. in plurib. JEpist. suis. Joannes, cujus paulo ante facta mentio est, Anglise Rex, hoc nomine tertius fuit Henrici II. filius, frater Richardi , qui Henrico in regno suc­cesserat: sed quo mortuo absque filio Joannes regnum occupavit, quod ad Arturum spectasset, si lex successionis fuisset observata: siquidem Ar- turns fuerit filius Godofredi qui Henrici erat fi­lius secundo loco natus, atque Joannes Godofre- do minor fuerit natu. Arturus armis sibi conatus est asserere Regiam dignitatem. Sed captus in praelio, et in carcerem conjectus, paulo post eva­nuit, modo omnibus fere ignorato, ait Matthaeus Parisius. Rigordus vero in Vita Philippi absque ullis ambagibus dicit, Arturum occisum esse ab Joanne Rege. Joannis hujus , cui cognomen fuit Senza terra (Sine terra) non fuit prosperum re­gimen. Post Humberti, qui S. Thomae successe­rat in Archiepiscopatu Cantuariensi , mortem, Monachorum Ecclesiae Cathedralis Cantuariensis pars noctu, et clandestino elegerat Relandum Subpriorem ejusdem monasterii .Cantuariensis. In multis locis erant Ecclesiis Cathedral ibus copu­lata monasteria, in quibus ipsi etiam Episcopi harum Ecclesiarum habitarent, quique Monachis uterentur in suum adjutorium in Ecclesiae fun­ctionibus. Ita se res habebat etiam Cantuariae. S. Thomas Martyr factus Archiepiscopus ipsum etiam habitum, et vestitum induit monasticum, tametsi hoc alii omnes non fecerint Archiepi- scopi nec Cantuariae, nisi jam alioquin essent Monachi. Augustinus Abbas cum quadraginta monachis a S. Gregorio M. in Angliám missus, ut Anglis Evangelium praedicaret, factus Episco­pus A See. XIII. usque ad XVI. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom