Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

52 4 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. Petro jubente publice in concione declaravit il­lanj. viam cessionis numquam initurum, sed pa­ratum potius ad mortem perferendam. Attamen et ipse , postquam nec per Concilium Constanti- ense induci potuisset ad faciendam cessionem, Petrum deseruit, et Christi fideles monuit ad pa­rendum eidem Constantiensi Concilio. Nam cer­te vir sanctissimus, numquam, nequidem ad ho­rae momentum Petrum de Luna, ut Pontificem coluisset nisi bona fide : atque sic extra crimen schismatis, innoxiusque perstiterit. Sanctio a Pi­sano concilio Sess. 8. edita apud Raynald. ad a. i4og. num. 5i. $■ 39­Alexandro V. mortuo Cardinales sufficiunt Joan- nem XXIII. Concilium Romce ab eo habitum. Constantiam ab eodem indicitur Concilium. Gregorius XII. necdum concluso concilio, quod Austriae in Aquilejensi dioecesi celebrabat, discedere coactus est, Aquilejensibus in eum in­surgentibus , synodumque disturbantibus. A Pi­sanis erant concitati. Dum autem hinc abiret, in gravius adhuc periculum incidit. Veneti, post- fjuam ipsius etiam literas sprevissent, quibus erant vocati ad concilium insidias ei struxerunt in via, et capere voluerunt: quas elusit equo vectus, et veste indutus laica, duobus nonnisi comitibus pede­stribus, habitus pro mercatorte a militibus, qui iter obsidebant. Cajetam se contulit, quae tunc civitas , sita in Campania Ladislao Regi Neapolis parebat, et a Gregorii partibus stabat, sed non constanter. Eo enim praetextu, quasi rem susce­pisset Gregorii, occupaverat cum alias civitates

Next

/
Oldalképek
Tartalom