Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 525 in Patrimonio S. Petri, tum ipsam quoque Ro­mam. Sibi vero ista acquirere studebat. Alexan­der V. cum in hoc statu rerum Romam ire non posset, Bononiam se contulerat, ubi usque ad obitum fuit. Nam quamvis per Paulum Ursinum ducem exercitus Pontificii auxilio Caroli Malatesta missi a Florentinis cum exercitu Ladislaus Roma ejectus fuisset, Romanique paratissimi fuissent ad eum recipiendum, tamen dum ire procrastinat, ante mortuus est, quam Romam venisset Pontifi­calis sui mense nono. De hoc Muratorius ex An­drea Bilbo Rer. Italic, tom. 19. Nihil vitiosum habuisse diceres , si non tanta cura invigilasset ventri, ut saepe inhaerens mensae juberet ex mer­cato , quod forte in mentem venisset, emi, et concoqui. Ita sane dimidium temporis conviviis trahebatur: levitatis id modo notatum, plus qua­dringenti vernaculae, uno vestitu insignes in do- mo versabantur. Suspicio ceciderat in Balthasa- rem Cossa toxici Alexandro dati. Eumdem Bal- thasarem Cossa Cardinalem Theodoricus Niem in ejus Vita scribit, munus gerentem legati Sedis Apostolicae Bononiae, tyrannidem potius quam legationem exercuisse, et defectionis Cardinalium a Gregorio XII. etiam auctorem fuisse. Ludovicus Andegavensis Cardinalibus electu­ris Pontificem in locum Alexandri impense com­mendaverat eumdem Balthasarem Cossa, sperans ab hoc Siciliae regnum se obtenturum, quod iam tentaverat armis sibi asserere. Hunc Joanna Re­gina Neapolis nullos ex se liberos habens, quam­vis quatuor viris fuisset nupta, sibi adoptaverat pro filio. Qui» vero se partibus addixerat Cle­mentis VII. antipapae, et ab hoc consensum in adoptationem petierat, Urbanus VI, contradixit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom