Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

sent Alexandri pontificatum fuisse indubium, idem Raynaldus respondet, hocce argumentum facili negotio ab iis diluendum esse, qui historiam Ec­clesiasticam percurrerint. Nam et post Stepha­num VIT. qui per tyrannidem Sedem obtinuit Pon­tificiam, Stephanos, qui post hunc fuerunt Pon­tiles, quoad numerum, quotus quisque eorum hocce nomine Pontifex esset, istud fecisse. Tuter «os quoque, qui Joannis nomen gesserunt, esse non nullos, ut decimum, undecimum, decimum sextum , quorum duo priores a scortis Eomae im­peritantibus , tertius ab Romanis auro corruptis, intrusi ad Pontificatum sint, in catalogo Romano­rum Pontificum positos, quin tamen via legitima ad Pontificatum pervenerint. Itaque nequidem ex catalogis Romanorum Pontificum posse esse certum argumentum pro vero Pontificatu Alexan­dri V. Ergone omnes ii, qui Alexandrum V. omis­so Gregorio secuti sunt, fuerunt schismatici ? Si hi ii erant, qui adverterent, non Alexandrum, sed Gregorium fuisse legitimum Pontificem , omni­no fuissent schismatici, Alexandro adhaeren­do, non si huic adhaeserunt, errore, quem non observaverint, et in que proinde neque culpa fuerit. Nam quotus erat, quem non testifica­tio Cardinalium de Gregorio, licet falsa, ho- lumque dignitas, et Concilii Pisani , quod cre­deretur esse legitimum, et generale, auctoritas fascinaret ? Itaque ne ii quidem , qui Clementem VII. et Petrum de Luna habuerunt pro Pontifi­ce , erroris voluntarii, et culpabilis condemnan­di sunt. S. Vincentium Ferrerium inter Sanctos colit Ecclesia. Is tamen non tantum Petrum de Luna habuit pro Summo Pontifice, sed ei erat etiam a Sacris confessionibus , et cum Petrus de Luna urgeretur ad cedendum Pontificatu, in Ecclesia A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 3V3

Next

/
Oldalképek
Tartalom