Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

cilio, ad quemseipsum etiam iturum Gregorius pro­miserat. Locum ideo voluit ipse designare, ut au­ctoritatem tueretur Romani Pontificis, cujus sit con­vocare Concilium. Denegatum autem hoc ei fuit, ne viderentur aliquam adhuc illius agnoscere auctori­tatem. Et tamen de eo, quem jam habebant exu­tum Pontificia dignitate, adhuc nunc in Concilio suo judicium erant celebraturi, tabane essent Gre- gorii merita, ob quae in amissionem inciderit suae dignitatis. Postquam igitur semel atque iterum tam Petrum de Luna, quam Gregorium ad suum judicium citassent, citationis literis etiam in pu­blico propositis, et affixis valvis Ecclesiae, in qua habitum fuit concilium, in Sessione, quae deci­ma quarta fuit , die ig. Maji facta relatio est Con­cilio , de criminibus Petri de Luna et Gregorii constare testibus, horumque testimoniis. Statim igitur in sequente sessione die 5. Junii sententia definitiva, et privativa, ut eam vocabant, lata est in Petrum de Luna Benedictum XIII. et Angelum Corario Gregorium XII. olim appellatos. Fuisse, et esse notorios schisjnaticos, et antiqui schi­smatis nutritores, defensores, fautores, et ap­probatores, et manutentores pertinaces, nec non notorios haereticos, et a fide devios, notoriisque criminibus enormibus perjurii irretitos, et viola­tores voti, universalem Ecclesiam sanctam E)ei notorie scandalizantes cum incorrigibilate, con­tumacia , et pertinacia notoriis , evidentibus , et manifestis, et ex iis, et cdiis se reddidisse omni honore, et dignitate etiam Papali indignos, ipsos- que , et eorum utrumque propter praemissas ini­quitates , crimina, et excessus, ne regnent, vel imperent, nec praesint, a Deo , et sacris Cano­nibus fore ipso facto abjectos, et privatos, ac etiam ab Ecciesia praecisos: et nihilominus ipsos, Fu­Á Sec. XIII. usque ad Sec. XFI. 5i3

Next

/
Oldalképek
Tartalom