Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

5i4 Institut. Ilist. Heel. Pars IV. Petrum, et Angelum per hanc definitivam sen­tentiam privat, abjicit, et praescindit, inhiben­do eisdem, zze eorum aliquis pro summo Ponti­fice gerere se praesumat, Ecclesiamque vacare Romanam. Prohibuerunt sub excommunicationis sententia, nequis eorum alterutri obediat; eos, qui secus fecissent, dicebant, per secularesPote­states esse compescendos. Acta Concilii et apud Raynald. ad a. i4og. pum. 71. Die i5. ejusdem mensis Junii Cardinales, qui quatuor, et viginti erant intrarunt conclave ele­cturi Pontificem. Elegerunt concordibus suffra­giis Petrum de Candia Cardinalem, et Archiepi- scopum Mediolanensem. Fuit in Candia natus e pauperrimis parentibus, quos nequidem noverat, derelictusque mendicando vivebat. Fisa ejus bona indole, et docilitate ingenii quidam ipsum ex Or­dine Minorum assumpserat, et literas docuerat, suique Ordinis etiam veste indutum secum inita­bam duxerat, ubi et ad virorum magnorum no­titiam venerat, et ad illas dignitates adseenderat. Alexandri V. nomen gessit in suo Pontificatu. Is Concilii omnes sententias, et acta confirmavit, sententias excommunicationis, suspensionis, et in­terdicti, él cujuscunque nominis alias, durante schismate latas jamque ipsius etiam Urbani VI. velut a Pontificibus dubiis latas, sustulit. Atta­men beneficiorum Ecclesiasticorum collationes etiam a Petro de Luua ratas habuit, quae factae essent non animo schismatis fosendi. Indixit de­mum concilium in annum tertium in loco, tan­tum adhuc postea determinando, et notifican- do, idque disciplinae Ecclesiasticae instaurandae causa. Ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom