Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

convocando ad futurum concilium rite, et cano­nice convocandum, nec non denunciando, ne quid attentaretur, pendente liac provocatione ad­versus Regem Rupertum, et quoscumque alios, huic provocationi adhaerentes» Nam Rupertum, qui ut Rex Romanorum praecipuus sit defensor, et advocatus sanctae Ecclesiae Dei suscepturum ho­rum omnium defensionem, et patrocinium. Cum hoc Concilium non pro legitimo concilio, nec Car­dinales pro veris Cardinalibus Rupertus habuerit, ut ostendunt verba, quibus usi ejus Oratores in appellatione sunt, nec suae dignitatis judicavit esse cum his ad aliquam disceptationem descen­dere. Idcirco relicto scripto , eadem illa conti­nente , quae erant, exposita verbis, cumque si­gillo Regis ei appenso, protinus ejus Oratores discesserunt. Apud Raynald. ad a. l4og. num. 10. et seqq. 512 Institut. Hist. Bed. Pars IV. §■ 38. Continuatur Pisanum Concilium. Petro de Luna, et Gregorio XII. abrogatur Pontificatus. Ale­xander V. eligitur Pontifex. Concilium Per- pinianense, et Aquilejense. Pisanum fuerit ne generale, et legitimum concilium. Cardinales , Synodi auctores, et praesides, post Oratorum Ruperti discessum in negotio suo processerunt, nihil pensi habentes omnia, quae adversum ipsos, et Synodum erant dicta ab iis­dem Oratoribus. Neque hoc sperandum erat ab ipsis, qui nequidem Gregorio Papae, quamvis id esset petitum etiam a Ruperto Rege Romanorum, cedere voluerunt, ut alius locus sumeretur con­ci-

Next

/
Oldalképek
Tartalom