Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

ctam callide anticipaverunt, volentes Gregorium, et ejus Concilium praevenire. Quin multis etiam testi­bus idem Conradus , Orator Ruperti, probavit de concilio, quod a Cardinalibus fuit indictum, ne- quidem aliquid auditum fuisse antequam conci­lium Gregorius indixisset. Quid igitur? nempe ab hoc concilio sibi male metuentes , aliud concili­um ipsi subdole indixerant diem etiam falsam, qua hoc indixerint, literis apponentes ad frustran­dum concilium Gregorii. Ipsi, sicut auctores fuerunt schismatis, ita hoc aliis, atque aliis facti­onibus producere studebant, ne ipsorum nequi­tiae patescerent, et meritas poenas darent. Apud Raynald. ad a. i4og. num. 26. Similem agendi versutiam idem Conradus ob­jecit Cardinalibus ex aliis eorum literis, univer­sis Christi fidelibus inscriptis, diemque habenti­bus , quo datae sint, primam Julii Liburno : qui­bus significabant, se omnem, quantum in ipsis fuerit, obedientiam, juxta juris exigentiam (sunt verba ipsius epistolae) a Gregorio abstraxisse , 1et ad idem laciendum Christi fideles adhortantes, Requirimus, ajebant, et monemus, quatenus ab ipsa Gregorii obedientia penitus , et omnino de­sistatis , et recedatis. In his enim literis dixe­rant, diem fuisse undecimam Maji, qua se abstra­xerint ab obedientia Gregorii: quod vero non ita se habuisse, rursus ex ipsorum literis ad Ruper- tum Romanorum Regem datis die subsequente duodecima Maji probavit Conradus. In his eniin sic esse ab ipsis scriptum: Nec nostrae mentis est a fide erga prcedictum dominum nostrum -(Gregorium) dummodo modis, hactenus per eum retentis, succisis, ipsum ad id, quod tenetur, efi- fectualiter adimplere dispositum videamus, mo­A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 3o5

Next

/
Oldalképek
Tartalom