Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

5o6 Institut. Hist. Peel. Pars IV. do aliquo deviare , sed tali eventu obedientiamy ct reverentiam debitam exhibere. Nam si duode­cima Maji nondum illius mentis fuerunt , a fide erga Gregorium suum dominum modo aliquo de­viare, et discedere, igitur concludebat Conradus, non esse verum, quod scripserunt, die proxime anteriore undecima Maji, ipsos ab obedientia Gregorii recessisse. Etiam quod in literis suis scripserint, qui­bus dies erat apposita prima Julii, se obedien- tiam juxta juris exigentiam subtraxisse a Grego­rio, atque universos etiam Christi fideles horta­bantur ad idem faciendum, rursus quaesivit Con­radus , qua justitia, hoc facere, quo etiam jure concilium indicere, et instituere per seipsos po­tuerint. Nam etiamsi hoc ipsis jus quam maxime competiisset, si Gregorius Papa refragatus fuisset compositioni Ecclesiarum ad unitatem, tamen istud praetexere non potuisse. Hunc enim dispo­situm ad convocandum Concilium fuisse, imo il­lud etiam indixisse , antequam ipsi de eo indicen­do cogitassent, ipsosque etiam professos fuisse, suae mentis non esse a fide erga Gregorium ullo modo recedere, dummodo ipsum dispositum vi­derent ad id, quo teneretur, adimplendum. Ita­que propria etiam confessione capti erant, et convicti, sibi nullam causam justam fuisse ad de­negandam obedientiam Gregorio Papae, et nequi- dem jus coloratum concilii indicendi habuisse. Cum vero extra controversiam omnem esset, so­lum Papam habere jus generalis concilii convo­candi, et instituendi, iidem Cardinales, ut sibi prospicerent adversum hoc, dicebant, id esse omnino verum, sed de Papa indubitato. Quos etiam in hoc Conradus refellit. Ipsos enim in li-

Next

/
Oldalképek
Tartalom