Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
5o4 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. concilium jam prius indictum. Hoc Conradus Orator Regis Romanorum Ruperti ex ipSorum Cardinalium literis ostendit , in quibus die 26. Julii Liburni datis hoc erat ab iis scriptum: Deliberavimus invicem convocare concilium generale ex utraque parte eisdem , loco , et tempore, cui rei, atque nostri propositi intimationem determinato loco , ubi optandissima congregatio hujusmodi fieri debeat, et oratorem nostrum praecipuum mittemus in brevi. Quae verba istarum literarum cum Conradus, Orator Ruperti, prodixisset, Ex quibus , literis, ait, et verbis patet , quad vigesima sexta Julii, quae fuit plus- ejuam per mensem , post preetensam datam literarum convocationis sui' praetensi concilii, ipsi deliberaverant convocare concilium: hoc est, plus quam mensis erat a die 26. Julii, quam literis apposuerant, quibus indixerant Concilium. Sed nondum convocabant, quia nondum erat determinatus locus , ubi ista congregatio fieri deberet. Igitur datarum literarum sui preetensi concilii nondum erant concordes de loco. Igitur data est anticipata , et hoc in fraudem domini Grego- rii. - - - Quidam etiam Abbas ambasiator (idem intelligitur, qui legatus) dictorum dominorum olim Cardinalium retulit, quod per duos menses disputarunt de loco, in quo indiceretur concilium, et de hoc etiam habetur evidens , magnumque testimonium eorum, qui adheerent ipsis dominis olim Cardinalibus , dicentium, quod per totum mensem Augusti primo fuit concordatum de loco Pisarum cum Florentinis. Quod etiam patet ex hoc, quia nuncius, qui deferebat literas concilii Cardinalium , habuit literas credentioe olim dominorum Cardinalium sub data primi Septembris. - — Videtur igitur manifestum, quod datam praedictam