Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 3o5 fecit Urbanus VI. Sed concilium generale ad componendum schisma invisissimum semper erat non tantum pseudo-pontificibus Clementi VII. et Petro de Luna , verum etiam Regi Galliae. Me­tuebant , nec vane , integumenta quibus involve­runt factiosi Cardinales rem , quam adversus Ur­banum VI. egerant, detractum iri, hujusque Pontifi­catum fuisse legitimum evincendum esse: unde et Cardinalibus, qui Clementem VII. elegerant, impendebat probrosa condemnatio, sed nec Re­gi Galliae hoc cessurum fuisset honori , quod schismaticae electioni Cardinalium faverit. Nunc, Gregorius Papa videns nullam esse spem, ut Pe­trus de Luna se abdicet Pöntificatu, et quo hunc abdicante idem facturus erat Gregorius, neque aliter, indixit generale Concilium die pridie no­nas Julii, sive die sexta Julii a. i4og. Insignem hic rursus Cardinales admiserunt astutiam. Sub hoc praetextu indixerant Conci­lium generale Pisas, quasi non tantum Petrus de Luna , verum etiam Gregorius effugere conatus esset omnem tractatum de suo Pontificatu, in controversiam vocato. At vero ipse Gregorius ultro indixerat, et convocaverat generale Con­cilium. Itaque Cardinales nullam, ne in speci­em quidem, causam aliquam idoneam habere po­terant, cur ipsi indicerent Concilium, quasi cum haec una videretur ratio tollendi schismatis, ipsi hoc convocaverint, ad quod convocandum Gre­gorius permoveri non potuisset tempore tam ne­cessario. Itaque suis literis, quibus indixerunt Con­cilium, diem apposuerunt vigesimam, et quartam antecedentis mensis Junii; ut Gregorius videre­tur indixisse Concilium tantum coacte, et solum­modo ad impediendum et infringendum Pisanum

Next

/
Oldalképek
Tartalom