Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
So 2 Institut. Hist. Eccl. Pars IV. et adhuc apparebit ex subsequentibus. Insignis etiam prae ceteris conventus in hac causa fuit Fran- cofurti institutus: in quo praeter Germaniae Ar- chiepiscopos, et Episcopos et Principes ejusdem Germaniae permultos , ipse etiam Rupertus Rex Romanorum fuit, nec non Francorum etiani, et Anglorum Oratores. Ad hunc conventum venerat quoque Landulphus Cardinalis, quem Cardinales miserant , qui Pisanum concilium indixerant, et Antonius legatus Gregorii Papae, causam acturi ejus partis, ex qua missi erant. Post tractatum sex dierum cum Rupertus Rex, ceteri- que, qui in hoc conventu fuerant, permoveri non potuissent, in quo laborabat Landulphus, ut agnoscerent auctoritatem Cardinalium ad faciendum concilium; de legatis tamen mittendis ad concilium urgendae unitatis causa initus consensus est. Theodoric. Niem. lib. 5. cap. 3g. Missi sunt Conradus de Susato, Artium, et Theologiae Magister, Canonicus Spirensis, et Ru- perti Regis Romanorum Orator, Joannes Rigen- sis Archiepiscopus, Matthaeus, et Ulricus, iste Werdensis, ille Wormatiensis Episcopus. In Synodo Conradus exposuit, se venisse, ut pacem inter Gregorium, et Cardinales conciliaret, atque dubia quaepiam attulisse a Ruperto Romanorum Rege, quae is sibi velit eximi. Primum, Regiam Majestatem rationibus diligenter pensatis, et libratis, non posse videre, quomodo unitas possit fieri omnium, dum concilium aliud Pisis agatur, aliud sit indictum a Gregorio. Ad schisma tollendum, et ad Ecclesiarum unitatem perficiendam vidimus supra Innocentium VII. Concilium generale indixisse, sed quod bellicis tumultibus impeditum celebrari non putuerit. Idem