Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI OOl nonnisi praetenderant suae illi electioni, ut tege­rent seditionem, cujus acti spiritu istud tam te- trum, et diuturnum schisma ipsi conflaverant. Citati ad concilium sunt Petrus de Luna, et Gre­gorius , postulatumque, ut se Pontificatu abdi­carent. Neuter vero paruit. Eo res tendebat, idque sibi constitutum habebat hocce concilium, ut quamvis se sponte non abdicassent Pontificatu Petrus de Luna , et Gregorius , tamen eodem il­lis abrogato, alius eligeretur Pontifex , ut ista ratione, quemadmodum putabant futurum, scis­sio Ecclesiarum , quarum aliae huic , aliae illi Pon­tifici adhaererent, tollatur. Atque huc suam etiam postea sententiam, et omne , quod decrevit, di­rexerat Concilium. Nec tamen res etiam caruit disceptationibus, primum in quibusvis regnis, et provinciis, cum ad eas Cardinalium literae, qui­bus indixerant Concilium, allatae fuissent: regna vero, et provinciae intelliguntur, quae parebant Gregorio Papae : nam quae Petrum de Luna, etiam desertum a Gallia, perstiterunt sequi, nullum lo-1 cum huic indictioni dederant, neque earum Epi­scopi permissi sunt prohibente Petro de Luna ire ad concilium. In illis autem provinciis, quae Pontificem venerabantur Gregorium, res sua no­vitate admirationem fecerat, indici Concilium a Cardinalibus, nec tantum non ab ipso Pontifice, verum etiam contra Pontificem. Obtinuerunt ta­men hae literae, ut ex plerisque provinciis Epi­scopi Pisas ad Concilium irent, Regumque com­plurium Oratores, cum Gregorius Papa in his sic descriptus esset, quasi verus non perstitisset Papa, aut saltem quasi esset dubius, atque hoc casu Cardinales praedicarent, sui esse juris con­vocare concilium: sed qua veritate hoc fecerint, et ex iis, quae jam antecesserunt, intelligi potest, 19 * ' et

Next

/
Oldalképek
Tartalom