Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
ino hoc se concilium, per Cardinales utriusqtie collegii convocatum pronunciavit generale esse, et universam repraesentans Ecclesiam atque adse, tan quam ad unicum superiorem, et judicem in terris pertinere causae contra Benedictum, et Gregorium , de Papatu contendentes , cognitionem , examinationem, decisionem, et cujusque modi determinationem. Statuerunt deinde, licitum fuisse Fidelibus discedere ab obedientia tam Petri de Luna, quam Gregorii, postquam ne- gassent pertinaciter per voluntariam abdicationem clare Ecclesiae unitatem; insuper omnes , qui adessent in concilio , ut judices, ipsosque Cardinales, posse esse testes legitimos, quibus proinde sit fides adhibenda. Non tenet vero, ut in judicio idem sic testis , qui judex. Sed videlicet sic praemunire se debebant Cardinales, quorum auctoritate et convocatum fuit Concilium, et qui huic etiam praesiderent, ut fidem reperirent, de quibus incusarant Gregorium et ante concilium per eas literas, quibus concilium indixerant, et quae adversus eum jam in Concilio attulerant, adhucque allaturi erant: quale istud quoque fuit, quod modo dixerant de eodem Gregorio, noluisse pertinaciter per voluntariam abdicationem dare Ecclesiae pacem. Hoc enim dictum ex vero non fuisse, ea ostendunt, quae jam supra demonstrata sunt. Facta deinde enarratio totius schismatis est, ipsaque ejus origo exposita: sed totum eo colore, quem dederant jam etiam ante suae illi electioni, qua post Urbanum YL jam a se electum, Robertinái Gebennensem elegerant alium Pontificem, sparso rumore, ex gravi metu sibi incusso non valuisse priorem electionem. Hunc enim metum nonBoo Institut. Hist. Eccl. Pars IH