Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

2g4 Instit. Hist. Eccl. Pars IE. comprehenderetur, et fortasse ipsius etiam vitae di­scrimen adiret. Tantoque magis istud suspicari li­cebat, quod Petrus nullo modo ab hoc loco ad ha­bendum congressum, se dimoveri passus sit, sed statim Savonam se contulerit, eoque promtius, ut obtendere posset, non a se verum a Gregorio da­tam esse causam, cur et frustratum hoc esset colloquium, nec factum id, cujus gratia institui debuisset. Gregorius vero etiam ad iter se dedit, et usque Senas perrexit, ut vicinior ei esset Sa­vona: neque tamen usque Savonam: cum ea, quae petebat securitatis suae causa, praestita non fuissent. Senis Gregorius una cum Curia, et col­legio suorum Cardinalium Lucam profectus est: ubi quatuor noVos creavit Cardinales: quod gra­vissime tulerunt ceteri ejus Cardinales , queren- tes id ab eo factum adversus datum jusjurandum de non creandis Cardinalibus intra spatium unius anni , nisi Petrus de Luna prior numerum suo­rum Cardinalium auxisset: cumque fidem Grego- rii Cardinales censuissent, id eo factum esse a Gregorio, ut se firmaret adversus Petri de Luna factionem; hunc arguebant non gerere sinceram mentem ad schisma tollendum, qui ejus compo­sitionem et hactenus frustratus sit, et conetur frustrari, quod ipsum etiam ab eo fieret adver­sus jusjurandum, a se datum. Verum est, quod novos Cardinales sibi crea­verit, ut se firmaret adversus contrariam Petri de Luna factionem. Etsi vero Petrus de Luna novos sibi Cardinales non constituisset, vires ta­men novas acceperat ejus factio, cum plures Gre- gorii Cardinales a Gregorio se avertissent, in par­temque adversam inclinassent; id quod ex certis indiciis , et ex multorum relatione se advertisse te-

Next

/
Oldalképek
Tartalom