Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
testabatur Gregorius in literis suis ad Universos Christi fideles, quas Raynaldus exhibet in An- nalib. ad a. l4o8. num. 6i. Dum igitur solummodo in eum casum cautum fuerit per illud jusjurandum, ne novos sibi Gregorius crearet Cardinales, si factio Petri de Luna novas vires non sumpsisset; per defectionem vero suorum Cardinalium ad Petrum de Lima hoc factum fuisset, atque hoc jam fieri incepisset, Gregorius Papa jam se illo sacramento teneri non credidit de non creandis novis Cardinalibus. Quamobrem et S. Antoninus Part. 5. tit. 32. c. 5. (jj. i. Gregorium lioc fecisse illaesa juris jurandi religione defendit adversus perjurii infamiam, qua eum sui boni Cardinales resperserant. Expendetur adhuc postea utrum vel ligari potuerit Gregorius illis conditionibus, quibus antequam Pontifex factus esset, devinctus per Cardinales est. Quod vero ad Gregorii mentem attinet, etiam ipse in his iisdem literis ad Universos Christi fideles, testatur sibi ad schismatis exstinctionem et ad unitatem Ecclesiae redintegrandam sinceram mentem et antea semper fuisse, atque in hac se perstare, dummodo eadem sinceritate Petrus de Luna huic operam dare voluisset. Idque postea ipsa etiam re praestitit, dum inConcilio Constantiensi se abdicavit Pontificatu, ut unitas fieret, et omnium conjunctio sub unum, idemque caput visibile Ecclesiae: quod non fecit Petrus de Luna, nec ad hoc faciendum ullo modo permoveri potuit : qui cum Regi Galliae spopondisset, dum ab eo receptus fuisset in gratiam, et Cardinales, qui abeo defecerant, se ei etiam iterum subjecissent , atque haec sponsio illius relata inter Acta publica fuisset, notarium inducere conatus sit ad hanc sponsionem ex actis praetermittendam^ et cum hoc A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. ago