Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

de Luna, qui ei declararent, Galliam universam, pluresque alias orbis Christiani regiones denega­turas ei obedientiam, nisi idem quod Gregorius, fecisset, atque huic denunciationi Petrus refraga­ri aperte ausus non esset, tamen edictum fecit, quo ad sibi, suisque successoribus obediendum universos ita obstrictos esse voluit, ut anathe­ma in eos constituerit, qui hanc ei obedientiam, et subjectionem denegassent. Sic videlicet muni­re se voluit adversus defectionem a se, quae ei per eam legationem, quae dicta est, intentata fuit. A See. XIII usque ad Sec. XVI. 2g3 Gregorius XII. postquam Regi Galliae de­claravisset, se paratum ad renunciandum Pontifi­catui, misit confestim etiam legatos ad Petrum de Luna ad locum constituendum congressui suo, et colloquio, Petrus de Luna induxit legatos Gre- gorii, ut consentirent in Savonam , locum ad ha­bendum illud colloquium. Civitas haec sita est in Liguria maritima, fuitque tum obnoxia im­perio Gallorum. Hunc vero locum Gregorius re­cusavit, utpote, unde metu arceretur: nam Ge- nuenses habere classem, in mari, Venetis, ex qua civitate ipse oriundus esset, inimicos, Buci- caldum Genuae obtinere praefecturam, quem ha­beat sibi suspectum. Non multo post Bucicaldus Romam contendit cum classe, ut hanc assereret Antipapae Petro de Luna. Non igitur vanus erat metus iste Gregorii a Bucicaldo. Quamobrem hunc recusavit locum, nisi ea removerentur, quae eum sibi haud securum, atque tutum facerent, aliamque civitatem, ut Florentiam, vel Pisas, expetebat. Nec sane hic locus a Petro de Luna delectus fuit absque vafro aliquo consilio, meri­toque metuit, ne ab eodem Petro circumventus com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom