Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
obligationis suae. Cautum etiam fuit eadem sponsione, ne quem Cardinalem crearet ultra eum numerum, quem Cardinalium haberet adversarius Papa intra spatium unius anni, ab inchoato tractatu cum eodem adversario Papa , quemque dilaturus non sit ultra menses tres ab inito Pontificatu. Electus est Angelus Corarius natione Venetus Cardinalis die 2. Decemb. homenque Gre- gorii XII. assumpsit. Jam decima a sui electione die, et necdum inauguratus ad Petrum de Luna dedit Iiteras, quibus docuit, se Pontificatum depositurum, si hujus insignia et ipse deposuisset, ut communibus deinde votis eligatur Pontifex , atque ita unitas in Ecclesia reflorescat. Petrus rescribens Gregorio paratum et ipse se dixit ad renunciandum Pontificatui, si in quemdam locum convenientes istud Gregorius reipsa praestitisset. At vero Carolus Galliae Rex non vane augurabatur, quanta enim Petri esset ambitio, noverat, qualibusque dolis niteretur, nihil successurum per colloquium duorum Pontificum, quam rationem tollendi schismatis per colloquium idem Petrus de Luna proposuerat. Itaque voluit Rex Galliae, ut ante colloquium ambo Pontifices deponerent Pontificatum, ejusque insignia coram certis testibus. Et revera quid opus fuit congressu, atque colloquio quando hoc unum erat, quod desiderabatur, jamque ipsorum etiam Pontificum consensu constitutum esset, ut se abdicarent Pontificatu. Sed Petrus de Luna simulavit solummodo se Pontificatum depositurum, ne ipsius pertinaciae schisma imputaretur, promissionem autem hanc in colloquio elusisset. Cum Rex Galliae accepisset a Gregorio XII. sponsionem de abdicatione Pontificatus , ipse et Parisiensis Uni- yersitas misit legatos octo et triginta ad Petrum 2g2 Institut. Hist. Eccl. Pars IV".