Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

trahebant a licentia vivendi: etsi auctores istius rei deceptores, et sycophantae fuerint. Captus est ex horum numero unus, quaestioni subjectus, confessusque crimen, (in ipsis enim Ecclesiis, in quibus noctes solebant agere, inter se scortaban­tur) cum hic ad rogum damnatus fuisset, depre­hensa nequitia , alii male sibi conscii se subdu­xerunt: brevique exaruit res fundata in dece­ptione non in vera pietate. Theodoricus Niem lib. 2. cap. 26. Platina in Bonif. IX. Bonifacio IX. mortuo Cardinales, qui in hu­jus parte erant, voluerunt in suspenso tenere ele­ctionem Pontificis, nec eam praecipitare, si for­tasse Petrus de Luna se etiam vellet praebere ae­quum ad tollendum schisma, et praestare quod spoponderat, seque abdicare Pontificatu. Igitur cum Cardinales ex legatis Petri, qui Roma non­dum discesserant, quaesivissent, essentne instructi potestate ad abdicationem nomine Petri facien­dam, idque negavissent, iidem eos hortabantur, ut aliquos e suo numero mitterent ad Petrum, istius ab eo petendae, et afferendae abdicationis causa. Responderunt, incassum se hos missuros, nec enim hanc a Petro sperandam esse. Dum igitur legati Petri nec mittere quosdam voluissent ad Petrum, Cardinales electionem instituerunt nondum elapso mense ab obitu Bonifacii, concor- dibusque suffragiis electus est Cosmas de Meliora­tis Cardinalis, et Archiepiscopus Bavennas, qui se Innocentium VII. nominavit, datoque prius jure jurando, quod et ab omnibus aliis factum Cardinalibus est, daturum se operam tollendo schismati etiam cedendo, et deponendo ipsam Pontificiam dignitatem. Statimque factus Ponti­fex misit literas ad Principes, et Episcopos, qui A Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 289

Next

/
Oldalképek
Tartalom