Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

290 in ejus parte erant, indixitque generale concilium Romam ad diem 1. Novemb. anni subsequent i4o5. Idem de concilio scripsit Universiíati Pa- risiensi, non ignarus quantae liaec praesertim apud Gallos esset auctoritatis. Joannes de Columna, quae Romae erat potentissima familia, dominatum in Urbe voluit occupare, et sub specie illius ve­teris libertatis, quam Roma habuit florente re- publica , adjutus a Ladislao Neapoleos Rege, se­ditionem excitavit. Innocentius Pontifex ad Ca­strum Angeli confugere coactus est. Ludovicus de Melioratis , nepos Innocentii, juvenis animo­sus indignatus, undecim ex conjuratis, quos com­prehenderat, manu sua obtruncavit, eorumque corpora ad plateam ejecit. Quorum caede efferati ceteri aes campanum per totam Urbem pulsarunt, atque omnes ad arma capienda adversum Ponti­ficem, et Clerum concitarunt, quamvis inscien- te Pontifice facta esset caedes illa ab ejus nepote. Pontifex vitaturus periculum clam , et nocte se re­cepit Viterbiam. Nec tamen conjurati praevalere poterant: sed ii, qui in fide Summi Pontificis ex Romanis manserant Joannem de Columna, et Regem Ladislaum , cujus opibus Joannes niteba­tur ex Urbe expulerunt, Innocentium vero Pa­pam revocarunt. Propter has gravissimas turbas Concilium celebrari non potuit, quod fuit indi­ctum ab Innocentio, sed neque mense Majo anni subsequentis ad quem per alias literas Innocentii fuit dilatum. Universitas Parisiensis prona ad pro­curandam extinctionem schismatis acceptis lite­ris ab Innocentio consessum idcirco instituit. Pe­trus de Luna unum e suis Cardinalibus nomine Challandinum Parisios misit ad disturbandum hunc consessum. Sed nec Universitas , neque Princi­pes Regii hunc agnoscere volebant legatum, qui ve­Institut. Hist. Ec cl. [Pars. IV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom